Desideratus vs. Desiderius Haggai 2.7

· Uncategorized
Autori

Haggai 2.7

 

זוְהִרְעַשְׁתִּי, אֶת – כָּל – הַגּוֹיִם, וּבָאוּ, חֶמְדַּת כָּל – הַגּוֹיִם; וּמִלֵּאתִי אֶת – הַבַּיִת הַזֶּה, כָּבוֹד – אָמַר, יְהוָה צְבָאוֹת. Hieronymus] et movebo omnes gentes et veniet Desideratus  cunctis gentibus  [ad litteram Desiderius omnium gentium]  et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercitum.

 

חֶמְדַּת {khem-daw’} noun common feminine singular construct – pleasant 12, desire 4, beloved 3, goodly 2, precious 4; 25
•  n f 1) desire, that which is desirable adj 2) pleasant, precious

cf. Marcabru dezirat per deziraire  Desideratus per Desiderium

Hieronymus Epistulae  Briefe

Aggaeus ‘festivus’ et laetus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum Templum reaedificat, Dominumque Patrem inducit loquentem: ‘Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus’.

Augustinus De Civitate Dei Liber 18, 15
1  Restant tres minores prophetae, qui prophetaverunt in fine captivitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus Christum et ecclesiam hac apertius brevitate prophetat: “Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam, et mouebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus.”
Haec prophetia partim completa iam cernitur, partim speratur in fine complenda. 2 Movit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus; movit terram ingenti miraculo de ipso virginis partu; movit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moveri omnes gentes videmus ad fidem. Iam vero quod sequitur: “Et veniet desideratus cunctis gentibus,” de novissimo eius expectatur adventu. 3 Ut enim esse desideratus expectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.
Zacharias de Christo et ecclesia: “Exulta”, inquit, “valde, filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae.”

 

Beda/Desideratus, In Lucae Evang. , 4, CAPUT XI.

85

Quin etiam quosdam bonos servos legimus ab Apostolo castigatos, quod trementes atque anxii crederent instare diem Domini, quem ipse inopinatum promiserit esse venturum. Unde optimum esse probatur, quanquam magnopere, si liceat, cupiamus scire quando veniat Desideratus cunctis gentibus, aequanimiter tamen nos scire quae scire non liceat, tantum in exemplum boni servi, sive prope seu procul sit, paratos exspectare et diligere adventum eius.

HORTUS CONCLUSUS

יב  גַּן נָעוּל, אֲחֹתִי כַלָּה; גַּל נָעוּל, מַעְיָן חָתוּם. Hieronymus] hortus conclusus soror mea sponsa hortus [recte puteus]conclusus fons signatus

1.      Augustinus Hipponensis – De Baptismo contra Donatistas libri septem

L

Liber quintus

Quomodo in Cantico Canticorum Ecclesia describitur.

27. 38. Et quod in Canticis canticorum Ecclesia sic describitur: Hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum 138: hoc intellegere non audeo nisi in sanctis et iustis, non in avaris et fraudatoribus, et raptoribus, et feneratoribus, et ebriosis, et invidis, quos tamen cum iustis Baptismum habuisse commune, cum quibus communem non habebant utique caritatem, ex ipsius Cypriani litteris 139, sicut saepe commemoravi, uberius discimus, et docemus. Nam dicat mihi aliquis, quomodo irrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo verbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus 140, et tamen intus fuisse testatur? Si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt; itane vero talis est illa sine macula et ruga 141, et illa speciosa columba 142 tali membrorum parte turpatur? An istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem Cantico dicitur 143? In quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus: in illis videlicet iustis, qui in occulto Iudaei sunt circumcisione cordis 144 (omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus 145), in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. Illa vero multitudo spinarum, sive occultis, sive apertis separationibus, forinsecus adiacet super numerum. Annuntiavi, inquit, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum 146. Numerus ergo ille iustorum, qui secundum propositum vocati sunt 147, de quibus dictum est: Novit Dominus qui sunt eius 148; ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum 149. Ex hoc numero quidam spiritaliter vivunt, et supereminentem viam caritatis ingrediuntur 150; et cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu lenitatis, intendunt ne et ipsi tententur 151; et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem exstinguitur caritatis affectus, rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. Norunt enim dicere: Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis 152. Cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in caritatis flagrantia permanentibus, nec rumpentibus vinculum pacis, Deus revelabit 153. Quidam vero adhuc carnales et animales provectus suos instanter exercent, et ut cibo spiritalium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in pravis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt, in Dei timore devitant; et ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, vigilantissime satagunt; regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent, et si quid ab ea deviant, cito auctoritate catholica corriguntur; quamvis in eius verbis pro sensu carnali, variis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt etiam quidam ex eo numero qui adhuc nequiter vivant, aut etiam in haeresibus vel in Gentilium superstitionibus iaceant: et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt eius. Namque in illa ineffabili praescientia Dei, multi qui foris videntur, intus sunt; et multi, qui intus videntur, foris sunt. Ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum 154. Horum munera concessa divinitus, partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas, et in futuro saeculo vita aeterna; partim vero cum malis perversisque communia, sicut omnia caetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.

2 commenti

Comments RSS

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: